mércores, 6 de xuño de 2018

MANDANDI AC POLLICENDI I

Personae: Iacobus, Sapidus.


  • (Prima pars) Mandandi et pollicendi.
Iacobus: Quaesō ut haec rēs tibī cordī sit. Etiam atque etiam rogō ut hoc negōtium tibī sit cūrae. Hāc in rē uelim, ut tōtum Sapidum exserās [tōtō Sapidō utāris]. Sī mē amās, causam hanc tractābis dīligenter. Hāc in rē quaesō, ut advigilēs. Cūrābis hanc rem meā causā dīligenter. Sī uērē is es, quem semper esse tē mihī persuāsī, fac, ut sentiam hāc in causā, quantī mē faciās. 

Sapidus: Dēsine; ego tibī hoc effectum reddam, et quidem propediem. Ēuentum praestāre nōn possum: illud polliceor mihī nec fidem, nec studium dēfutūrum. Cūrābō dīligentius, quam sī mea rēs agerētur: quamquam meam esse dūcō, quae sit amīcī. Faciam, ut in mē quiduīs dēsīderēs citius, quam fidem ac dīligentiam. Tū fac, in utramque dormiās aurem: ego tibī hoc cōnfectum dabō. Tū quiētus estō, in mē recipiō prōuinciam omnem. Gaudeō mihī datam occāsiōnem, quā dēclārem animum in tē meum. Equidem ōrātiōne nihil polliceor, sed rē praestābō, quicquid est amīcī sincērī et ex animō bene uolentis. Nōlim tē lactāre uānā spē. Illud efficiam, ut dīcās, hoc negōtiī mandātum amīcō.  


  • (Altera pars) Successus
Sa: Rēs successit opīniōne melius. Fortūna uōtīs utrīusque fāuit. Sī fortūna tibī nūpsisset, nōn potuisset esse obsequentior. Rēs tua et uentīs et amne secundō prōcessit. Vīcit etiam uōta nostra fortūnae fauentis afflātus. Opīnor, tē litāsse Rhamnūsiae, cuī sīc ex sententiā cadunt omnia. Plūs impetrāuī, quam fuissem ausus optāre. Ventīs per omnia secundīs hic cursus nōbīs perāctus est. Rēs omnis cecidit ex sententiā. Pulchrē nōbīs cecidit haec ālea. Opīnor, uolāsse noctuam, adeō fēlīciter exiit nōbīs parum sapienter īnstitūtum. 
  • (Tertia pars) Gratiarum actio
Ia.: Equidem et grātiam habeō et habitūrus sum, quoad uīuam, maximam. Prō istō tuō in mē officiō parēs agere grātiās uix possum, referre nēquāquam. Videō, quantum dēbeam tuō in mē studiō. Nihil mīror; neque enim tū quicquam nouī fēcistī, et hōc magis dēbeō. Dē istōc tuō in mē officiō amō tē, mī Sapide, ut pār est, maximē. Quod hāc in causā praestiteris amīcum minimē aulicum, et habētur ā mē grātia et semper habēbitur. Quod meum negōtium tibī cordī fuerit, amō tē, et habeō grātiam. Istōc officiō grātiam inīstī apud mē maximam. Pergrātum est quod causam meam ēgeris bonā fidē. Ex omnibus officiīs, quae tū plūrima in mē contulistī, hoc est longē grātissimum. Referre grātiam parem nēquāquam possum: agere accūrātius, inter nōs superuacāneum sit: quod ūnum possum, hebēbō, dum uīxerō. Istōc beneficiō fateor, tibī mē magnoperē dēuinctum esse. Hōc nōmine plūs tibī dēbeō, quam unquam soluendō esse queam. Hōc beneficiō arctius mē tibī dēuinxistī, quam ut possim dissoluere. Obligātiōrem mē tibī reddidistī, quam ut nōmen meum ē tuō diāriō possim unquam expungere. Hōc officiō mē sīc tuum reddidistī, ut nūllum mancipium aequē sit in rēbus erī suī. Hāc rē mē tibī dēuinctiōrem reddidistī, quam ut umquam aes aliēnum possim resoluere. Plūrimīs nōminibus tibī dēbeō, sed nōn aliō plūs, quam hōc. Prō mediōcribus beneficiīs agendae sunt grātiae: hoc māius est, quam ut conueniat uerbīs grātiās agere.


  • (Quarta pars) Responsio.
Sa.:  Aufer mihī ista. Māior est nostra necessitūdō, quam ut uel tū mihī, uel ego tibī prō ūllō officiō dēbeam grātiās agere. Nōn contulī hoc in tē beneficium, sed retulī. Mihī quidem abundē relātam grātiam arbitror, sī grātum est, quod fēcī sēdulō. Nōn est, cūr mihī grātiās agās, sī prō tot tuīs in mē beneficiīs nōn uulgāribus hoc officiolī rēpendī. Equidem nihil laudis mereor; ingrātissimus habendus, sī dēfuissem amīcō. Quicquid est in rēbus meīs, quicquid meā cūrā praestārī potest, hoc tam tuum esse dūcitō, quam id, quod est maximē tuum. Videor mihī beneficium accēpisse, quod nostrum officium bonī cōnsulis. Prō tantillō officiō mihī tam accūrāte grātiās agis, quasi nōn multō māiōra tibī dēbeam. Sibī bene facit, quī bene facit amīcō. Quī bene merētur dē amīcō, nōn dat beneficium, sed foenerat. Sī ex animō probās officium in tē meum, fac ūtāre saepius. Ita crēdam, tibī grātum esse, quod fēcī, sī quotiēns dēsīderābis operam meam, nōn rogēs, sed imperēs, quod uolēs.


* Opīnor, tē litāsse Rhamnūsiae : Rhamnūsia est Nemesis, dea Graeca iūstitiae.

* Opīnor, uolāsse noctuam : Athēniēnsibus ōlim noctuae uolātus uictōriae symbolum habēbātur, quod haec auis Mineruae sacra crēderētur.



Ningún comentario:

Publicar un comentario

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...