Alia.
Persōnae.
PAMPHAGUS, COCLES.
Pamphagus:
Aut parum prōspiciunt oculī, aut Coclitem ueterem compōtōrem meum
uideō.
Cocles: Immo nihil tē fallunt oculī tuī:
uidēs sodālem ex animō tuum. Nūlla cuīquam erat spēs reditūs
tuī, quī tot annōs abfueris, īgnārīs omnibus quae tē terrārum
habēret regiō. Sed unde? Dīc, quaesō.
Pa.: Ab
antipodibus.
Cō.: Immo ab īnsulīs, opīnor,
Fortūnātis.
Pa.: Gaudeō, quod agnōueris sodālem tuum:
nam uerēbar, nē sīc domum redīrem, quemadmodum rediit Vlysses.
Cō.: Quōnam pāctō rediit ille?
Pa.: Nec ab
uxōre est agnitus. Sōlus canis iam uetulus, mōtā caudā dominum
agnōuit.
Cō.: Quot annōs ille domō abfuerat?
Pa.:
Vīginti.
Cō.: Tū plūrēs abfuistī: nec tamen fefellit
mē tua faciēs. Sed quis istuc narrat dē Vlysse?
Pa.:
Homērus.
Cō.: Ōh, ille, ut aiunt, pater est omnium
fābulārum. Fortassis uxor interim ascīuerat taurum alium, et
idcircō nōn agnōuit Vlyssem suum.
Pa.: Immo nihil illā
castius, sed Pallas addiderat Vlyssī senium, nē posset
agnōscī.
Cō.: Quī tandem agnitus est?
Pa.:
Ē tūberculō, quod habēbat in digitō pedis: id animaduertit
nūtrīx iam admodum anus, dum illī pedēs lauat.
Cō.: Ō
cūriōsam lamiam(1)! Et tū mīrāris, sī ego tē agnōuī ex istō
tam īnsīgnī nāsō?
Pa.:
Nihil mē poenitet hūius nāsī.
Cō.: Nec est cūr
poeniteat, cum organum tibī sit ad rēs tam multās ūtile.
Pa.:
Ad quās?
Cō.: Prīmum ad exstinguendās lucernās erit
cornū uice. (2)
Pa.:
Perge.
Cō.: Deinde sī quid hauriendum erit ē cauō
profundiōre, fuerit locō promuscidis (3).
Pa.: Papae!
Cō.: Sī manūs erunt
occupātae, licēbit ūtī uice paxillī(4).
Pa.:
Etiamne amplius?
Cō.: Condūcet(5) excitandō, sī dēfuerit
follis.
Pa.: Bellē narrās. Quid praetereā?
Cō.:
Sī lūmen officiat scrībentī, praebēbit umbrāculum.
Pa.:
Ha ha ha: est praetereā quod dīcās?
Cō.: In bellō
nāuālī praebēbit ūsum harpagōnis.
Pa.: Quid in bellō
terrestrī?
Cō.: Erit locō clypeī.
Pa.: Quid
deinde?
Cō.: Findendīs ligneīs erit cuneus.
Pa.:
Probē.
Cō.: Sī praecōnem agās, erit tuba: sī
classicum canās, cornū: sī fodiās, ligō: sī metās, falx: sī
nāuigēs, ancora; in popīnā fuerit fuscina(6): in piscandō
hāmus.
Pa.:
Ō mē fēlīcem! Nesciēbam mē circumferre tam ad multa
condūcibilem(7) supellectilem.
Cō.: Sed quis interim
terrārum angulus tē habuit?
Pa.: Rōma.
Cō.:
At quī fierī potuit, ut in tantā lūce nēmō tē scīret
uīuum?
Pa.: Immo nusquam magis latent bonī uirī; adeō,
ut saepe clārissimā lūce nēminem uideās in frequentī
forō.
Cō.: Redīs igitur nōbīs onustus
sacerdōtiīs.
Pa.: Vēnātus equidem sum sēdulō: at
parum fāuit Dēlia. Nam complūrēs illīc piscantur hāmō, quod
dīcit solet, aureō.
Cō.: Stultum piscandī genus.
Pa.:
Et tamen pulchrē succēdit nōnnūllīs. Sed nōn omnibus fēlīciter
cadit haec ālea.
Cō.: An nōn īnsīgniter stultī sunt,
quī plumbum commūtant aurō?
Pa.: Sed nōn intelligis,
in plumbō sacrō uēnās aurī subesse.
Cō.: Quid
igitur? Redīstī nōbīs nihil aliud quam Pamphagus?
Pa.:
Nōn.
Cō.: Quid igitur?
Pa.: Lupus
hiāns.
Cō.: Fēlīcius redeunt, quī asinī redeunt,
sacerdōtiōrum sarcinā grauēs. Cūr māuis sacerdōtium quam
uxōrem?
Pa.: Quia mihī placet ōtium. Arrīdet Epicurea
uīta.
Cō.: At meā sententiā suāuius uīuunt, quibus
est lepida puella domī, quam complectantur, quotiēns libet.
Pa.:
Sed adde, nōnnumquam cum nōn libet. Amō uoluptātem perpetuam. Quī
dūcit uxōrem, ūnō mēnse fēlix est: cuī contingit optimum
sacerdōtium, in omnem usque uītam fruitur gaudiō.
Cō.:
Sed trīstis est sōlitūdō: adeō ut nec Âdam suāuiter uictūrus
fuerit in Paradīsō, nisi Deus illī adiūnxisset Êuam.
Pa.:
Nōn deerit Êua, cuī sit opulentum sacerdōtium.
Cō.:
Sed uoluptās nōn est uoluptās, quae cum malā fāmā malāque
cōnscientiā coniūncta est.
Pa.: Vērum dīcis: et
idcircō mihī in animō est, cōnfābulātiōne librōrum
sōlitūdinis taedium fallere.
Cō.: Istīs quidem
sodālibus nihil iūcundius. Sed redīsne ad tuam piscātiōnem?
Pa.:
Redeō, sī liceat parāre nouam ēscam.
Cō.: Aureamne an
argenteam?
Pa.: Vtramlibet.
Cō.: Bonō animō
es; pater suppeditābit.
Pa.: Nihil illō tenācius. Nec
crēditūrus est dēnuō, cum intellexerit, mihī sortem etiam
perīsse.
Cō.: Vērum ista lēx est āleae.
Pa.:
Sed ille nōn dēlectātur hāc āleā.
Cō.: Sī
pernegābit ille, commōnstrābō tibī, unde possīs quantum uolēs
pecūniae sūmere.
Pa.: Tū uērō mihī uoluptātem
narrās: age mōnstrā; iam cōr mihī salit.
Cō.: In
prōmptū est.
Pa.: Nactus es thēsaurum aliquem?
Cō.:
Sī nactus essem, mihī nactus essem, nōn tibī.
Pa.: Sī
queam corrādere centum ducātōs, reuīxerit spēs.
Cō.:
At ego tibī commōnstrō unde possīs haurīre centum mīllia.
Pa.:
Quīn tū igitur mē beās(8)? Nē diūtius ēnecā. Dīc, unde?
Cō.: Ex asse Budaei*. Illīc reperiās
innumerās myriades, sīue auream mālīs monētam, sīue
argenteam.
Pa.: Abī, quō dīgnus es, cum tuō iocō.
Illinc tibī resoluam, quod dēbuerō pecūniae.
Cō.:
Resoluēs, sed quod illinc tibī numerārō(9).
Pa.:
Age, nōuī nāsum tuum.
Cō.: At mihī prae tē nāsus
est nūllus.
Pa.: Immo nihil tē nāsūtius(10). Nihil es nisi
nāsus. Lūdis in rē sēriā. Hāc in rē ringī(11) possim citius, quam
rīdēre. Rēs grauior est, quam ut rīdēre libeat. Tū sī hīc
essēs, nōn lūderēs. Sum tibī lūdībriō. Illūdis mihī et
illūdis mē. Iocō mē tractās in rē neutiquam iocōsā.
Cō.:
Minimē rīdeō; id, quod rēs est, dīcō. Nōn rīdeō quidem; immo
rem ipsam dīcō. Sēriō loquor. Ex animō loquor. Simpliciter
loquor. Vēra loquor.
Pa.: Ita tibī semper stet in
capite pīleum, ut ista tū simpliciter loqueris. Sed cessō abīre
domum, cōgnitūrus quō statū sint illīc omnia?
Cō.:
Offendēs noua permulta.
Pa.: Crēdō; sed utinam omnia ex
animī sententiā.
Cō.: Istuc optāre licet omnibus; sed
hāctenus obtigit nēminī.
Pa.: Hoc quoque commoditātis
adferet utrīque nostrum sua peregrīnātiō, quod dulcior erit
posthāc domus.
Cō.: Nesciō: nam uideō quōsdam septies
illō recurrere. Adeō scabiēs illa sine fīne solet prūrīre, sī
quem semel inuāserit.
* Uīxit Erasmi? tempore
Guili?. Budaeus? Gallus, quī doctissimum lībrum librum dē asse
scrīpsit.
(1) lamia: ex uocabulo Graeco λαμία, quod
"uenefica" susque deque Latine dicitur.
(2) cornu uice: Mihi mendum uidetur "cornu uice" dicere,
fortasse rectius "cornus uice", quod in aliis exemplis
semper "uice" casum genetiuum postulat.
(3) promuscis, promuscidis
= proboscis, proboscidis f. : elephanti proboscides siue promuscides
habent, id est, longos nasos.
(4) paxillus, -i; pinza (peg?)
(5) conducet excitando : nasus tuus utilis erit ad excitandum ignem.
(6) fuscina : est arma quae Neptunus portat sed quoque, fortasse, instrumentum quo in edendo utimur.
(7) conducibilem : utilem
(8) beas : laetum me facis
(9) numeraro : numerāuerō
(10) nasutius : "nasutus" est nomen adiectiuum quod sibi uult "qui nasum longum
et magnum habet". Verbi gratia, elephanti nasuti sunt. Sed
nasutus quoque callidus, sagax significat. Ergo, hoc in loco Erasmus
uidetur duabus uiribus uerbi iocare.
(11) ringi : ringor : iratus sum, in malam partem mirari
Hāc in pāgellā interrētiālī multa colloquia familiāria ā Dēsīderiō Erasmō Roterodamō scrīpta continentur. Quae colloquia in ueteribus ēditiōnibus reperta, ēdere cōnstituī ut facilia lēctū omnibus sint.
Subscribirse a:
Publicar comentarios (Atom)
MILITARIA I
Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs? Thrasymachus: ...
-
Personae: Iacobus, Sapidus. (Prima pars) Mandandi et pollicendi. Iacobus: Quaesō ut haec rēs tibī cordī sit. Etiam atque...
-
Alia Syrus, Getā. Syrus: Optō tibī multam fēlīcitātem. Getā: Et ego tibī condūplicātum optō, quicquid optās mihī. Sy.:...
-
Auspicanti quippiam - Sit felix et faustum rei publicae. - Bono sit omnibus, quod instituis. - Bene uertat quod agis. - Ben...
Ningún comentario:
Publicar un comentario