luns, 11 de xuño de 2018

ALIA IN CONGRESSV I

ARNOLDVS, CORNĒLIVS


Arnoldus: Saluē multum, Cornēlī, iam tōtō saeculō dēsīderāte.

Cornēlius: Saluē et tū sodālis exoptātissime.

Ar.: Iam dēspērābāmus reditum tuum. Vbī tamdiū peregrīnātus es?

Cō.: Apud īnferōs.

Ar.: Nōn admodum uērī dissimile dīcis, adeō nōbīs redīstī squālidus, macilentus ac pallidus.

Cō.: Immo ab Hierosolymīs adsum tibī, nōn ā profundīs Mānibus.

Ar.: Quis Deus, aut quis uentus tē illūc adēgit?

Cō.: Quae rēs adigit aliōs innumerōs.

Ar.: Stultitia, nī fallor.

Cō.: Igitur hoc conuīciī nōn in mē sōlum competet.

Ar.: Quid illīc uēnābāre? [Id est, quid illīc quaerēbās?

Cō.: Vt miser essem.

Ar.: Istuc licēbat domī. Estne illīc, quod tū putēs spectātū dīgnum?
Cō.: Vt ingenuē fatear tibī, propemodum nihil. Ostenduntur quaedam monumenta uetustātis, quōrum mihī nihil nōn uidēbātur commenticium et excōgitātum ad illicendos simplicēs et crēdulōs. Immo nec hoc arbitror illōs certō scīre, quō locō sita fuerit ōlim Hierosolyma.

Ar.: Quid igitur uīdistī?

Cō.: Magnam ubīquē barbariem.

Ar.: Nihilō sānctior redīs?

Cō.: Immo multīs partibus dēterior.

Ar.: Nummātior ergō?

Cō.: Immo nūdior leberide*. [Hoc uocabulum in glossario non inuenio (?)

Ar.: An nōn poenitet igitur tam longinquae peregrīnātiōnis frūstrā susceptae?

Cō.: Nec pudet, quia tam multōs habeō stultitiae meae sodālēs: nec poenitet, quia frūstrā iam sit poenitēre.

Ar.: Nihil ergō frūctūs refers ē tam difficilī peregrīnātiōne?

Cō.: Multum.

Ar.: Quid tandem?

Cō.: Quia posthāc uīuam suāuius.

Ar.: An quia iūcundum est meminisse labōrum āctōrum?

Cō.: Est istuc quidem nōnnihil, sed nōn in hōc sunt omnia.

Ar.: Estne aliud praemium?

Cō.: Est sānē.

Ar.: Quod? Effāre.

Cō.: Magnā uoluptāte, quotiēns libēbit, et ipse mē afficiam et aliōs, mentiendō, quotiēns itinerārium meum recitābō in conciliābulīs aut in conuīuiīs.

Ar.: Profectō nōn tū procul aberrās ā scopō.

Cō.: Deinde nōn minus capiam uoluptātis, cum aliōs audiam mentientēs dē rēbus, quās nec audiērunt unquam, nec uīdērunt. Idque faciunt tantā cōnfīdentiā ut, cum narrent Siculīs gerrīs uāniōra, tamen sibī etiam persuādeant, sē uēra loquī. [gerrae, -arum : nugae

Ar.: Mīrā uoluptās! Nōn omnīnō tibī periit oleum et opera, quod aiunt.

Cō.: Immo hoc arbitror aliquantō consultius, quam quod faciunt istī, quī paullō pecūniā conductī proficīscuntur in mīlitiam, omnium scelerum scholam.

Ar.: Sed illīberālis est uoluptās, ex mendāciīs uoluptātem capere.

Cō.: Vērum hoc aliquantō līberālius, quam obtrectātiōne uel dēlectāre uel dēlectārī, aut āleā tempus et rem perdere.

Ar.: Cōgor equidem pedibus in tuam īre sententiam.

Cō.: Vērum est et alius frūctus.

Ar.: Quis?

Cō.: Sī quis erit amīcus ēgregiē cārus, affīnis huic īnsāniae, eum admonēbō domī maneat; ut nautae solent, ēiectī naufragiō, monēre nāuigātūrōs, quid perīculī sit uītandum.

Ar.: Vtinam monitor adfuissēs in tempore!

Cō.: Quid? Num similis morbus tē quoque corripuit? Num afflāuit et tē hūius malī contāgium?

Ar.: Vīsī Rōmam et Compostellam.

Cō.: Deum immortālem, quantō mihī sōlāciō est, tē contigisse stultitiae meae socium! Quae Pallas istuc tibī mīsit in mentem?

Ar.: Nōn Pallas, sed ipsa Moria, praesertim cum domī habērem uxōrem integrā adhūc aetāte, līberōs aliquot, et familiam quae pendēbat ex mē et operā meā quotīdiānā alitur.


Cō.: Oportuit fuisse sēriae reī quippiam, quod tē ā cārissimīs tuīs distrāxerit. Narrā obsecrō.

Ar.: Pudet dīcere.

Cō.: Nōn apud mē, quī, ut scīs, eōdem tenear malō.

Ar.: Compōtābāmus aliquot uīcīnī. Vbī uīnō incaluerat animus, erat quī praedicābat sibī esse in animō salūtāre dīuum Iacobum: erat alter, quī dīuum Petrum. Illicō nōn dēfuit ūnus aut alter, quī spondērent, sē comitēs fore. Tandem uīsum est, ut omnēs īrent simul. Ego, nē uidērer parum commodus compōtor, pollicitus sum et ipse. Mox agitārī coeptum, utrō potius īrēmus, Rōmam an Compostellam. Factum est senātūscōnsultum, ut bonīs auspiciīs utrōque postrīdiē proficīscerēmur omnēs.

Cō.: Ō graue dēcrētum, dīgnius, quod uīnō īnscrīberētur, quam aerī.

Ar.: Ac mox ingēns obambulat patera, quam ubī suō quisque ōrdine ēbibisset, uōtum factum est inuiolābile.

Cō.: Noua religiō; sed num omnibus contigit reditus incolumis?

Ar.: Omnibus, praeterquam tribus, quōrum ūnus in profectiōne moriēns, mandāuit nōbīs ut suīs uerbīs salūtem dīcerēmus Petrō et Iacobō. Alter periit Rōmae, iussitque ut suō nōmine salūtārēmus uxōrem ac līberōs. Tertium relīquimus Flōrentiae, ualētūdinis plānē dēplōrātae. Opīnor iam esse apud superōs.

Cō.: Adeōne pius erat?

Ar.: Immo nūgātor maximus.

Cō.: Vnde igitur istuc suspicāre?

Ar.: Quia pēram habēbat indulgentiīs largissimīs distentam.

Cō.: Audiō: sed iter est longum in caelum, nec satis, ut audiō, tūtum ob lātrunculōs, quī obsident regiōnem āëris mediam.

Ar.: Vērum: sed ille sat erat mūnītus diplōmatibus.

Cō.: Quā linguā dēscrīptīs?

Ar.: Rōmānā.

Cō.: In tūtō est igitur?

Ar.: Est, nisi forte incidat in genium aliquem, quī Latīnē nesciat: tum esset illī redeundum Rōmam, et nouum diplōma impetrandum.

Cō.: Bullae uenduntur illīc mortuīs?

Ar.: Maximē.

Cō.: Sed interim illud mihī monendus es, nē quid effūtiās incōgitantius: iam enim Corycaeis** plēna sunt omnia. [effutias : dicas

Ar.: Ego uērō nihil ēleuō indulgentiās, sed combibōnis meī stultitiam rīdeō, quī cum esset aliōquī nūgātor nūgācissimus, salūtis suae prōram, ut aiunt, ac puppim in membrānā collocāuit potius, quam in corrēctīs affectibus. Sed quandō fruēmur illā uoluptāte, quam modo praedicābās?

Cō.: Cum erit commodum, adōrnābimus compotatiunculam aliquam, uocābimus nostrī ōrdinis hominēs, ibi certābimus mentiendō, nōsque affatim mūtuīs mendāciīs oblectābimus. [affatim = satis

Ar.: Age fīat.


* Prōuerbium est in uehementer tenuēs. Nam leberis sīgnificat serpentis exuvium, quō nihil potest esse inānius. [Primam sententiam non intellego. Suspicor fortasse sententiam corruptam esse.

** Id est obseruātōribus. Corycaei per portūs Cōrycī montis dispersī, negōtiātōrum cursum inquīrēbant, ac deinde pīrātīs sīgnificābant.


Ningún comentario:

Publicar un comentario

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...