Alia.
Persōnae.
Mopsus,
Dromō.
Mopsus: Quid fit? Quid agitur, Dromō?
Dromō: Sedētur.
Mo.: Videō. Sed quōmodo sē rēs habent tuae?
Dr.: Vt solent iīs quibus superī sunt parum propitiī.
Mo.: Istuc ōminis āuertat Deus. Quid agis?
Dr.: Equidem ōtium agō. Id quod uidēs, nīmīrum nihil.
Mo.: Praestat ōtiōsum esse, quam nihil agere. Ego tē fortassis occupātum sēriīs
negōtiīs interpellō.
Dr.: Immo maximē uacuum. Iam enim mē cēperat ōtiī taedium et congerrōnem
dēsīderābam.
Mo.: Fortassis impediō, interrumpō, interturbō tua negōtia.
Dr.: Immo taedium ōtiī discutis.
Mo.: Dā ueniam, sī tē parum in tempore interpellāuī.
Dr.: Immo ipsō in tempore aduenīs. Opportūnē tē hūc attulistī. Optātus ades.
Interuentus tuus est mihī uehementer grātus.
Mo.: Fortassis aliquid sēriae reī inter uōs agitur, cuī nōlim esse impedīmentō.
Dr.: Immo lupus, quod aiunt, ades in fābulā. Nam dē tē sermō erat.
Mo.: Facile crēdiderim: nam mihī hūc uenientī mīrē tinniēbat auris.
Dr.: Vtra?
Mo.: Laeua. Vnde cōniciō, nihil magnificē dē mē fuisse praedicātum.
Dr.: Immo nihil nōn honōrificum.
Mo.: Vānum igitur fuerit oportet. Sed quid est bonae reī?
Dr.: Aiunt, tē uēnātōrem esse factum.
Mo.: Immo iam intrā cassēs meōs est praeda, quam uēnābar.
Dr.: Quaenam?
Mo.: Lepida puella, quam perendiē ductūrus sum: uōsque ōrō ut meās nuptiās
uestrā praesentiā dīgnēminī honestāre.
Dr.: Quaenam est spōnsa?
Mo.: Aloisia, Chremētis fīlia.
Dr.: Ēgregium spectātōrem fōrmārum! Tuīs oculīs adlubuit illa, nigrō capillitiō,
sīmīs nāribus, ōre praelargō, uentre prōminulō?
Mo.: Dēsinite. Mihī eam dūxī, nōn uōbīs. Nōn sat est, quod suō rēgī pulchra
est rēgīna? Ita dēmum mihī illa placēbit, sī uōbīs nōn admodum placeat.
Ningún comentario:
Publicar un comentario