domingo, 17 de xuño de 2018

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria.

Persōnae: Hannō, Thrasymachus


Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?
 

Thrasymachus: Quōs Vulcānōs aut quōs Mercuriōs mihī narrās?
 

Ha.: Quia ālātus uidēbāre cum abīrēs, nunc claudicās(1).

Th.: Sīc ā bellō redīrī solet.
 

Ha.: Quid tibī cum bellō, homō quōuīs dammā(2) fugācior?

Th.: Spēs praedae reddiderat fortem.(3)


Ha.: Multum igitur refers manubiārum(4)?


Th.: Immo zōnam inānem.
 

Ha.: Tantō minus grauāre sarcinā.

Th.: Atquī sceleribus onustus rede
ō.
 

Ha.: Grauis profectō sarcina, sī uērum dīcit Prophēta*, quī peccātum appellat plumbum.

Th.: Plūs illīc scelerum et uīdī et patrāuī quam unquam antehāc in omnī uītā.
 

Ha.: Ecquid igitur arrīdet uīta mīlitāris?
 

Th.: Nihil neque scelestius neque calamitōsius.
 

Ha.: Quid igitur in mentem uenit istīs, quī nummō conductī, nōnnūllī grātīs, currunt ad bellum, nōn aliter quam ad conuīuium?
 

Th.: Ego nihil aliud coniectāre possim, quam illōs agī malīs furiīs, sēsēque tōtōs malō daemonī ac miseriae dēuōuisse, nec aliud, quam hīc mānēs suōs anticipāre.
 

Ha.: Ita quidem uidētur. Nam ad rēs honestās uix ūllō pretiō condūcī queant. Sed expōne nōbīs, quōmodo gestum sit proelium, et utrō sēsē inclīnārit uictōria.
 

Th.: Tantus erat strepitus, tumultus, tubārum bombī, cornuum tonitrua, hinnītus equōrum, clāmor uirōrum, ut neque uidēre potuerim, quid gererētur, adeō ut uix scīrem ubī essem ipse.
 

Ha.: Vnde igitur cēterī, quī ex bellō ueniunt, sīc dēpingunt singula, quid quisque dīxerit aut gesserit, quasi nusquam nōn adfuissent ōtiōsī spectātōrēs?
 

Th.: Ego crēdō, istōs mentīrī splendidē. In tentōriō meō quid gestum sit, sciō: quid in proeliō, prōrsus ignōrō.
 

Ha.: An nē hoc quidem scīs, unde tibī uēnerit claudicātiō?
 

Th.: Vix, ita mē Māuors posthāc male amet: suspicor aut saxō, aut equī calce laesum genu.
 

Ha.: At ego sciō.
 

Th.: Scīs? An tibī narrāuit aliquis?
 

Ha.: Nōn, sed dīuīnō.
 

Th.: Dīc igitur.
 

Ha.: Cum fugerēs pauidus, collāpsus humī offendistī in silicem.
 

Th.: Dispeream, nisi rem acū tetigistī(5). Adeō uērisimile est, quod dīuīnāuistī.
 

Ha.: Abī domum, et uxōrī narrā tuās uictōriās.
 

Th.: Illa mihī occinet haud suāue encōmium, quī nūdus redeam.
 

Ha.: Sed unde restituēs, quod rapuistī?
 

Th.: Iam prīdem restituī.
 

Ha.: Cuī?
 

Th.: Scortīs, oenopōlīs?(6) et iīs quī mē uīcērunt āleā.
 

Ha.: Satis mīlitāriter. Pār est ut quod male partum est, pēius dispereat. Vērum ā sacrilegiīs, opīnor, temperātum est.
 

Th.: Immo illīc erat sacrum nihil. Nec profānīs parcitum est, nec fānīs.
 

Ha.: Quō pāctō sarciēs(7)?
 

Th.: Negant oportēre sarcīrī, quod in bellō commissum sit: iūre fit, quod illīc fit.
 

Ha.: Iūre bellī fortassis.
 

Th.: Tenēs.
 

Ha.: At istud iūs summa est iniūria. Tē nōn patriae pietās, sed praedae spēs pertraxit in bellum.
 

Th.: Fateor et arbitror paucōs illūc īre sānctiōre prōpositō.
 

Ha.: Est aliquid īnsānīre cum multīs.
 

Th.: Contiōnātor ē suggestō(8) prōnūntiāuit, bellum esse iūstum.
 

Ha.: Suggestum illud nōn solet mentīrī. Sed ut iūstum sit prīncipī, nōn continuō iūstum est tibī.
 

Th.: Audīuī ex Rabbinis, quod licet suā cuīque arte uīuere.
 

Ha.: Praeclāra ars incendere domōs, dīripere templa, uiolāre sacrās uirginēs, spoliāre miserōs, occīdere innoxiōs.
 

Th.: Laniī condūcuntur ad mactandum bouem; cūr nostra ars reprehenditur, quod condūcimur ad mactandōs hominēs?
 

Ha.: Nōn erās sollicitus, quōnam esset mīgrātūra anima tua, sī contigisset in bellō cadere?
 

Th.: Nōn admodum. Bona spēs habēbat animum meum. Nam dīuae Barbarae mē semel commendāram.
 

Ha.: Recēperat illa tūtēlam tuī?
 

Th.: Sīc mihī uīsa est annuere capite aliquantulum.
 

Ha.: Quandō istuc tibī uīsum est? Māne?
 

Th.: Nōn, sed ā cēnā.
 

Ha.: Sed tum, ut arbitror, etiam arborēs tibī uīsae sunt ambulāre.
 

Th.: Vt hic dīuīnat omnia! Sed praecipua spēs erat in dīuō Christophorō, cūius imāginem quotīdiē contemplābar.
 

Ha.: In tentōriīs? Vnde illīc dīuī?(9)

Th.: Carbōne pīnxerāmus illum in uēlō.
 

Ha.: Nīmīrum haudquāquam ficulnum, ut aiunt, praesidium(10) erat carbōnārius ille Christophorus. Sed extrā iocum; nōn uideō quī possīs expiārī ā tantīs flāgitiīs, nisi tē cōnferās Rōmam.
 

Th.: Immo nōuī uiam breuiōrem. 

Ha.: Quam?
 

Th.: Ībō ad Dominicālēs; illīc paullō trānsigam cum commissariis(11).
 

Ha.: Etiam dē sacrilegiīs?
 

Th.: Etiam sī Chrīstum ipsum spoliāssem, ac dēcollāssem etiam; tam largās habent indulgentiās et auctōritātem compōnendī.
 

Ha.: Bene habet, sī uestram compositiōnem Deus ratam habuerit.

Th.: Immo magis metu
ō, nē diabolus nōn habeat ratam. Nam Deus nātūrā plācābilis est.
 

Ha.: Quem tibī sacerdōtem dēligēs?
 

Th.: Cuī cōgnōuerō quam minimum esse frontis ac bonae mentis.

Ha.: Nē nōn habeant similēs lābra lactūcās**. Ab illō pūrus abībis ad corpus dominicum?(12)


Th.: Quid nī? Posteāquam semel effūderō sentīnam in ill
īus cucullam, ego mē exonerāuerō sarcinā: ipse uīderit, quī absoluit.
 

Ha.: Quī(13) scīs an absoluat?
 

Th.: Sciō.
 

Ha.: Quōnam indiciō?
 

Th.: Quia manūs impōnit capitī, admurmurāns, nesciō quid.

Ha.: Quid sī redeat tibī omnia peccāta tua, cum manum impōnit, haec admurmurāns: absoluō tē ab omnibus benefactīs, quae nūllā in tē comperiō, et restituō tē tuīs mōribus, tālemque dīmittō quālem accēpī?   

Th.: Vīderit ille, quid dīcat: mihī satīs est, quod mē crēdō absolūtum.
 

Ha.: Sed istuc tuō perīculō crēdis. Fortasse nōn fuerit satis Deō, cuī dēbēs.
 

Th.: Vnde tū mihī obuius, quī mihī cōnscientiam ē serēnā nūbilam redderēs?
 

Ha.: Fēlix occursus. Bona auis est obuius amīcus, quī bene moneat.
 

Th.: Nesciō quam bona, certē parum suāuis.
 

*Vidē Ezech. 22.18.20; Zach. 5.7.8.
** Cum similia similibus, dīgna dīgnīs ēueniunt. Nātum adagium ab asinō carduōs pāscente, quae lactūca asinīnīs lābrīs dīgna.  (Si omnia de hoc prouerbio scire uis, hunc locum lege).


(1) Si propter crus laesum male ambulamus, dicitur "claudicamus". 
(2) Damma, -ae (f.) : ceruus.
(3) Spes praedae me reddiderat fortem. "Me" subauditur.
(4) "aliud omnino praeda est ... aliud manubiae. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt; manubiae uero appellatae sunt pecunia a quaestore ex uenditione praedae redacta" Gell. 13.24.25. Sed hoc in loco quoque legimus multos praedam pro manubiis et manubias pro praeda ponunt.
(5) Rem acu tangere : haec est iunctura.
(6) oenopōlīum : taberna ubi uinum uenditur. Editio Erasmi mea legit "oenopolis" et hoc in loco ad uiros qui tabernam administrant referre uidetur.
(7) sarcire est "integrum facere" (Vid. Lewis and Short ad locum).
(8) suggestus, -us : pulpitum, -i
(9) Vnde illīc dīuī? : subauditur "unde illic imago diui Cristhophori uenit?"
(10) Ficulnum praesidium est praesidium inutile. Si plura scrire uis de hac iunctura, hunc locum lege.
(11) "Dominicales" et "commissariis" quid haec uerba significent, nescio.
(12) "corpus dominicum" fortasse ad communionem Christianam refert.
(13) "qui" : quo modo, quo pacto.

Ningún comentario:

Publicar un comentario

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...