martes, 15 de maio de 2018

PERCONTANDI I

Alia. Persōnae.
Aegidius, Leonardus.

Aegidius: Quō noster Leonardus?

Leonardus: Ad tē ībam.

Ae.: Istud quidem facis īnsolēns. (1)

Le.: Quam ob rem?

Ae.: Quia iam annus est, quod nōs nōn inuīseris. (2)

Le.: Mālo in hanc peccāre partem, ut dēsīderer, quam ut obtundam.

Ae.: Immo bonī amīcī nūlla est apud mē satietās. Immo quō crēbrius ueniēs, 

        hōc mihī ueniēs grātior.

Le.: Quid interim agitur domī tuae?

Ae.: Multa sānē, quae nōlim.

Le.: Nōn mīror. Sed iamne peperit uxor?

Ae.: Iamdūdum et quidem gemellōs.

Le.: Quid ego audi
ō?

Ae.: Sīc rēs habet (3): atque illī iam dēnuō tumet uterus.

Le.:
Istōc pāctō solet augērī familia.

Ae.: Sed utinam fortūna sīc augēret pecūniam, ut uxor familiam.

Le.: Iamne ēlocāstī fīliam?

Ae.: Nōndum.

Le.: Vidē, nē parum tūtum sit, uirginem tam grandem (4) dētinēre domī. 

       Quaerendus est gener aliquis.

Ae.: Nihil opus. Iam procī complūrēs illam ambiunt spōnsam.

Le.: Quid igitur superest, nīsī ut ē multīs dēligās, quī tib
ī maximē sit 
       accommodus?

Ae.: Omnēs ēiusmodī sunt, ut nesciam, quem cuī praeferam: sed abhorret ā 

       nuptiīs fīlia.

Le.: Quid aīs*(6)? Atquī, nī fallor, iamdūdum nūbilis est. Iamdūdum est apta 

       uirō, mātūra coniugiō. Iamprīdem est tempestīua uirō.

Ae.: Quidnī, annum ēgressa iam decimum septimum. Annum iam agēns 

        ūndēuīgēsimum. Annōs nāta decem et octō.

Le.: Cūr abhorret igitur ā mātrimōniō?

Ae.: Ait, sē uelle Chrīstō nūbere.

Le.: Sānē multās habet ille spōnsās. An mal
ō geniō nūpsit, quae castē uīuit cum
       marītō?

Ae.: Mih
ī quidem nōn uidētur.

Le.: Quis Deus hunc affectum afflāuit fīliae?

Ae.: Nesciō, sed abdūcī ab hōc prōpositō nūllīs ratiōnibus potest.

Le.: Vidē, nē sint incantātōrēs, quī īnstīgent et allectent.

Ae.: Nōuī ego istōs plagiāriōs (5). Sēdulō arceô hoc hominum genus ab 

       aedibus meīs.

Le.: Quid igitur est in animō? Morem gerēs animō puellae?

Ae.: Equidem obluctābor, quoad licēbit. Nihil nōn experiar, quō mūtem ill
īus 
       sententiam. Quod sī pertendet, ut coepit, nōn pūgnābō cum illīus animō, 
       nē forte uidear θεομαχεῖν, uel potius μοναχομαχεῖν.

Le.: Religiōsē tū quidem loqueris. Sed etiam atque etiam fac explōrēs uirginis 

       cōnstantiam, nē post factī poeniteat, cum mūtāre nōn erit integrum.

Ae.: Equidem adnītar prō meā uirīlī.

Le.: Quid rērum gerunt fīliī?

Ae.: Nātū maximus iamdūdum marītus est, breuī pater futūrus. Minimum 

       ablēgāuī Lutetiam. Nam hīc nihil aliud, quam lūdēbat.

Le.: Quid eō?

Ae.: Vt magister nōbīs redeat stultior, quam exierat.

Le.: Bona uerba.

Ae.: Medius iam coepit initiārī sacrīs.

Le.: Precor, ut bene uertat omnibus.



1. Istud rārō (= īnsolēns) facis
2. Quia iam annus est, quod nōs nōn inuīseris. : Cūr Erāmus "inuīseris" scrīpserit nōn intelleg
ō.
3. Sīc rēs habet: dubit
ō num "sīc rēs sē habet" rēctius sit.
4. uirginem tam grandem = uirginem tantam
5. plagiārius est quī plagit, id est, quī fūrātur. Trānslātīciō sēnsū plagiārius est quī, uerbī grātiā, fīliam ā patre aliēnat. 

6. rēctam scānsiōnem hūius uocābulī ignōrō 

Ningún comentario:

Publicar un comentario

MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...