Honoris gratia aut secus
- Salue, ere.
- Ohe, salue tu quoque bone uir.
- Salue uir ornatissime, clarissime.
- Salue etiam atque etiam litterarum decus.
- Salue plurimum amicorum optime.
- Salue mi Maecenas
- Salue patrone singularis.
- Salue uir spectatissime.
- Salue unicum huius aetatis ornamentum.
- Salue Germaniae delicium.
- Saluete quotquot estis una salute omnes.
- Saluete belli homunculi.
- Salue congerro lepidissime.
- Salue uini pernicies.
- Salue multum uirtutis omnis antistes.
- (Resp.) Salue tantundem totius probitatis exemplar.
- Salue anicula annos nata quindecim.
- (Resp.) Salue puella annorum octoginta.
- Saluete pariter omnes.- (Vt salutaris, ita resalutaberis. Si male dixeris, peius audies).
- Salue iterum atque iterum.
- (Resp.) Et tu salue perpetuum.
- Salue plus milliens.
- (Resp.) Equidem malim saluere semel.
- Salue quantum uis.
- (Resp.) Et tu quantum mereris.
- Saluere te iubeo.
- Quid si nolim? Equidem aegrotare malim, quam tua salute saluere.
- Salua sit tua: ([hae formulae] magis uulgo recepta sunt, quam probata doctis)
- Sanctitas
- Amplitudo
- Celsitudo
- Maiestas
- Beatitudo
- Sublimitas
Ningún comentario:
Publicar un comentario