luns, 14 de maio de 2018

DOMESTICA CONFABVLATIO I

Domestica cōnfābulātiō
Persōnae: Petrus, Mida puer, Iodocus.

Petrus: Heus, heus puer!
Nēmōn' hūc prōdit?

Mida: Hic,
opīnor, effringet forēs. Familiārem oportet esse.  [Haec secum 
          loquitur]
         Ō lepidum caput! Quid adfers, mī Petre?

Pe.: Mē ipsum.

Mi.: Nae(1) tū rem haud magnī pretiī hūc attulistī.

Pe.: Atquī magnō cōnstitī patrī meō.

Mi.: Crēdô plūris(2) quam reuendī possīs.

Pe.: Cēterum, Iodocus estne domī?

Mi.: Incertus sum, sed uīsam.

Pe.: Quīn tū potius abī et rogā ipsum an uelit nunc esse domī.

Mi.: Abī tū potius, sīsque tib
ī ipsī Mercurius.

Pe.: Heus Iodoce, num es domī?

Iodocus: Nōn sum.

Pe.: Impudēns, nōn ego audi
ō tē loquentem?

Io.: Immō tū impudentior. Nūper ancillae tuae crēdidī, tē nōn esse domī, et
      tū nōn crēdis mih
ī ipsī?

Pe.: Aequum dīcis, pār pārī
relātum.

Io.: Equidem ut nōn omnibus dormi
ō, ita nōn omnibus sum domī. Tibī 
      posthāc semper erō.

Pe.: Sed tū mih
ī uidēre cōchleae uītam agere.

Io.: Quī sīc?

Pe.: Quia perpetuō domī latitās, nec usquam
prōrēpis. Nōn secus atque
       claudus sūtor,
iūgiter(5) domī dēsidēs (6). Tū tibī domī situm contrahis (7).

Io.: Est quod agam domī; foris nihil est negōtiī; et sī quid esset, tamen hoc
      caelum mē diēs aliquot ā pūblicō cohibuisset.

Pe.: At nunc sūdum (8) est, et
inuītat ad deambulandum. Vidē ut blandītur (9).

Io.: Sī prōdeambulāre lubet, nōn
recūsō.
 

Pe.: Plānē uidētur hōc ūtendum caelō.

Io.: Ascīscendus est ūnus aut alter congerrō.

Pe.: Fīet, modo dīcās, quōs uelīs.

Io.: Quid sī Hu
gōnem? (11)

Pe.: Haud multum interest inter Hog
ōnem et nūgōnem.

Io.: Age, placet.

Pe.: Quid sī Alardum?

Io.: Homō minimē mūtus est. Quod auribus d
īminūtum est, linguā pēnsat.

Pe.: Sī uidētur, Naeuium adiungēmus.

Io.: Sī quidem dabitur ill
īus cōpia, numquam erit fābulārum inopia. Placent   
      confābulōnes (10); superest, ut locum dispiciās amoenum.

Pe.: Ego uerō tib
ī locum ostendam, ubī nec nemoris umbram, nec prātōrum 
       smaragdinum uirōrem, nec fontium uīuās scatebrās dēsīderābis. Dīcēs 
       dīgnam Mūsīs sēdem.

Io: Magnificē pollicēris.

Pe.: Nimium affīxus es librīs. Immodicō studiō tē ipsum mācerās.

Io.: Mālim studiō mācrēscere quam amōre.

Pe.: At nōn ideō uīuimus, ut studeāmus; sed ideō studēmus, ut suāuiter 

       uīuāmus.

Io.: Mih
ī uerō uel immorī chartīs dulce est.

Pe.: Equidem immorārī probō, immorī nōn probō. Ecquid uoluptātī fuit haec 

       deambulātiō?

Io.: Mē quidem uehementer oblectāuit.



Notulae

1. Nae = Nē = certē
2. crēd
ō tē plūris pretiī cōnstāre
5.
iūgiter : semper, pertetuō
6.
dēsidēs = sedēs
7. Tū domum tuam tēcum portās.
8. Sūdum = serēnus
9. Caelum blandītur = caelum est placidum, sōl lūcet et in caelō nūbēs nōn  

    sunt.  
10. confābulō, -ōnis : hoc uocābulum in aetāte Rōmānā nōn inuenītur
11. Hugo, Hugonis nōn est nōmen Rōmānum. Sed dē uerbīs quae sequuntur
     coniectāre possumus Hug
ō, Hugōnis. 

sábado, 12 de maio de 2018

PERCONTANDI REDVCEM

Alia
Persōnae: Claudius et Balbus.

Claudius: Grātulor tib
ī reducī, Balbe.

Balbus: Et ego tib
ī superstitī, Claudī.

Cl.: Grātulor tib
ī in patriam reuersō.

Ba.: Immo grātulāre magis ē Galliā profugō.

Cl.: Quid ita?

Ba.: Quia illinc bellīs feruent omnia.

Cl.: Quid Mūsīs cum Marte?(5)

Ba.: Atquī illīc nē Mūsīs quidem parcitur.

Cl.: Tū igitur fēlīciter ēlāpsus est.

Ba.: At nōn sine perīculō.

Cl.: Tōtus alius nōbīs redīstī.

Ba.: Quī sīc?

Cl.: Ex Holland
ō uersus es in Gallum.

Ba.: Quid? An cāpus(1) eram, cum hinc abīrem?

Cl.: Vestis indicat tē mūtātum ex Batāuō in Gallum.

Ba.: Hanc metamorph
ōsin mālim, quam in gallīnam. Sed ut cuculla nōn facit
       monachum, ita nec uestis Gallum.

Cl.: Iamne callēs Gallicē?

Ba.: Sīc satis.

Cl.: Quō pāctō didicistī?

Ba.: Magistrīs haudquāquam (3) mūtīs. [=3. nullo modo

Cl.: Quibus?

Ba.: Mulierculīs, quōuīs turture loquāciōribus.

Cl.: In tālī lūdō facile discimus loquī. Sonāsne probē sermōnem Gallicum?

Ba.: Imm
ō et Latīnum sonō Gallicē.

Cl.: Numquam igitur scrībēs bona carmina.

Ba.: Cūr ita?

Cl.: Quia periit tib
ī syllabārum quantitās.

Ba.: Mih
ī satis est quālitās.

Cl.: Quid? Estne Lutetia immūnis ā pestilentiā? (6)

Ba.: Nōn est, sed perpetua nōn est: aliquando remittit sēsē, mox recrūdēscit;
       nōnnunquam intermittitur, deinde recipit sēsē.

Cl.: Nōn sat erat malōrum, ub
ī bellum est?

Ba.: Erat, nisi secus esset uīsum superīs.

Cl.: Annōnae cāritātem istīc esse oportet.

Ba.: Immō pēnūriam. Omnium rērum illīc inopia est, praeterquam scelerātōrum
       mīlitum. Bonōrum uirōrum illīc est mīra uīlitās.

Cl.: Quid accidit Gallīs, ut bellum suscipiant cum aquilā(4)?

Ba.: Quia mouet illōs exemplum scarabaeī, quī nōn cessit aquilae. In bellō nēmō
       sib
ī nōn uidētur Herculēs.

Cl.: Nōn tē remorābor diūtius. Alias lātius nūgābimur, cum erit utrīque
      commodum. Nunc aliō mē uocant negōtiola quaedam.


1. cāpus = cāpō, cāpōnis : gallus castrātus
3.
haudquāquam = nūllō modō modo
4. Id est, cum Caesare Rōmānōrum, cūius īnsīgne est aquila.
5. Quid Mūsīs est cum Marte?
6. Nunc Claudius argūmentum mūtat. 

BENE PRECANDI FORMVLAE III (Auspicanti quippiam)

Auspicanti quippiam

- Sit felix et faustum rei publicae.

- Bono sit omnibus, quod instituis.

- Bene uertat quod agis.

- Bene fortunet Deus tuos labores.

- Faueant superi tuis conatibus.

- Quaeso, ut quod instituisti, superis bene fortunantibus, feliciter absoluas.

- Bene fortunet Christus Optimus Maximus quod in manibus est.

- Feliciter cedat, quod instituisti.

- Feliciter exeat, quod aggressus es.

- Rem sanctam aggressus es, precor ut felix sit exitus ac prosperum numen 
adspiret pulcherrimis coeptis.

- Christus bene coepta secundet.

-Prospere succedat, quod auspicatus es.

-Deum Optimum Maximumque precor ut istud consilium quam est honestum, 
tam sit et felix.

-Bonis auibus coepta res, melioribus exeat.

-Precor ut bonis auibus Italiam adeas, melioribus redeas.

-Opto tibi felicem cursum et recursum feliciorem.

-Faxit Deus, ut itinere hoc feliciter peracto, breui tibi prosperum reditum 
gratulemur.

- Contingat tibi feliciter et nauigare et renauigare.

- Sit iter laetum, reditus laetior.

- Vtinam ista profectio tibi succedat ex animi tui sententia.

- Vtinam tibi tam iucunda sit ista profectio, quam nobis erit interim molestum 
tui desiderium.

- Bonis auspiciis soluas ancoram.

- Precor ut ex utriusque uotis succedat hoc iter.

- Precor ut hic contractus commodo bonoque sit utriusque.

- Precor ut hoc matrimonium uoluptati sit omnibus nobis.

- Sóspitet te Iesus Optimus Maximus.

- Superi propitii te nobis incolumem restituant.

- Seruet Deus animae dimidium meae.

- Opto tibi reditum incolumem.

- Precor ut hic annus tibi laetis auspiciis ineat, laetioribus procedat, 
laetissimis exeat, ac saepius recurrat semper felicior.

- (Resp.) At ego uicissim tibi multa saecula felicissima precor, ne tu gratis 
sis nobis bene precatus.

- Precor ut hic dies tibi candidus illuxerit.

- Precor ut hic sol tibi felix surrexerit.
- (Resp.) Tantundem tibi reprecor.

- Sit felix exortus huius diei et sit utrique nostrum prosperrimus.

- Opto tibi noctem prosperam, pater.

- Precor tibi noctem placidam.

- Contingat tibi felix somnus.

- Det Deus placidam quietem.

- Det somnum absque somniis.

- Faxit Deus, ut aut placide dormias, aut feliciter somnias.

- Sit tibi fausta nox.
- (Resp.) At ego tibi, quando gaudere soles lucro, pro una fausta 
mille precor faustissimas.

BENE PRECANDI FORMVLAE III (Sternutanti)

Sternutanti

- Sit faustum ac felix.
 
- Seruet te Deus.

- Sit salutiferum.

- Bene uertat Deus.

BENE PRECANDI FORMVLAE II (Conuiuis)

Conuîuis

- Sit felix conuiuium.
- Bene sit uniuerso coetui.
- Precor omnia laeta uobis omnibus.
- Deus bene fortunet uestrum conuiuium.

BENE PRECANDI FORMVLAE I (Grauidae)


Bene precandi formulae.

Et bene precari salutationis genus est.

Grauidae
- Faxit Deus ut feliciter parias: ut maritum pulchra prole facias parentem.
- Faxit illa uirgo mater, ut feliciter fias mater.
- Precor ut hic tumor uteri feliciter subsîdat.
- Velint Superi, ut non maiore molestia elabatur, quam illapsum est, 
quidquid est hoc oneris, quod gestas.
- Donet tibi Deus felix puerperium.

SALVTANDI FORMVLAE IV (alia forma)


Alia fōrma.
 
- Saluus sīs Crītō.

- Bene tibī sit uir optime.
     -(Resp.) Et tibī melius. 

- Pax tibī frāter (chrīstiāna salūtātiō est, ā Iūdaeīs prōfecta, neque tamen 
repudianda, similis est: 
           - Bona uīta.
 
- Auē praeceptor.
      - (Resp.) Equidem mālim habēre, quam auēre.
 
- χαῖρε
        -(Resp.) Mementō tē Basilēae esse, nōn Athēnīs.
        -(Resp.) Cūr tū igitur audēs Rōmāne loquī, cum Rōmae nōn sīs?



MILITARIA I

Alia. Mīlitāria. Persōnae: Hannō, Thrasymachus Hannō: Vnde redīs nōbīs Vulcānus, quī Mercurius hinc abierās nōbīs?   Thrasymachus: ...